라틴어 문장 검색

Octo Syris suffulta datur lectica puellae, Nudum sandapilae pondus amicus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, II6)
Lecticam sellamve sequar?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, X6)
Non te cucullis adseret caput tectum, Lectica nec te tuta pelle veloque, Nec vindicabit sella saepius clusa:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII5)
Sedeas in alto tu licet tribunali Et e curuli iura gentibus reddas, Ascendet illa basiator atque illa.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII8)
dicimus enim et inpleor illius rei, ut Cicero squaloris plenus ac pulveris et inpleor illa re, ut Iuvenalis lectica Mathonis plena ipso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2152)
ac si diceret, in tribunali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5066)
aut certe ξόανα dicit, id est simulacra brevia, quae portabantur in lecticis et ab ipsis mota infundebant vaticinationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 683)
qua causa postea eo die quo hoc factum est, canes qui tunc dormientes non senserant, cruci suffigebantur, anseres auro et purpura exornati in lecticis gestabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 65211)
unde in sacris aedibus et in tribunalibus saepta, quae turbas prohibent, caulas vocamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 594)
Horatius custodes, lectica, ciniflones, parasitae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6115)
volo hoc oratori contingat, ut cum auditum sit eum esse dicturum, locus in subselliis occupetur, compleatur tribunal, gratiosi scribae sint in dando et cedendo loco, corona multiplex, iudex erectus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 2:1)
desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 32:2)
in his paucis diebus nonne nobis in tribunali Q. Pompei praetoris urbani familiaris nostri sedentibus homo ex numero disertorum postulabat, ut illi, unde peteretur, vetus atque usitata exceptio daretur cvivs pecvniae dies fvisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 168:2)
nam volitare in foro, haerere in iure ac praetorum tribunalibus, iudicia privata magnarum rerum obire, in quibus saepe non de facto, sed de aequitate ac iure certetur, iactare se in causis centumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum, gentilitatum, agnationum, adluvionum, circumluvionum, nexorum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, testamentorum ruptorum aut ratorum, ceterarumque rerum innumerabilium iura versentur, cum omnino, quid suum, quid alienum, qua re denique civis aut peregrinus, servus aut liber quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 173:1)
Et quidem ille dicebat, si quando rem agere vellet, ne impediretur auspiciis, lectica operta facere iter se solere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 113:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION