라틴어 문장 검색

non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 499:1)
sed quoniam quidam nobiles homines - qua de causa vos existimare quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere melius est - primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt, dein postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 376:1)
lator huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 424:1)
haec adversus quam tribunicium auxilium vobis comparastis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 474:2)
qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 366:1)
vobis, si feminas ad concitandas tribunicias seditiones iam adduxistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 16:1)
noster legum lator non in paucorum manu rem publicam esse voluit, quem vos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem in civitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit ut multi essent qui arma pro patria ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 371:1)
inde ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntarium exilium Liternum concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha18)
Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, virum iam ab iuventa certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 21:2)
Gracchus queritur dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a privato victam videri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 719:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION