라틴어 문장 검색

quippe gravior inerat metus, si spectaculo defuissent, multis palam et pluribus occultis, ut nomina ac vultus, alacritatem tristitiamque coeuntium scrutarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장3)
lamenta ac lacrimas cito, dolorem et tristitiam tarde ponunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:5)
tristitiam et adrogantiam et avaritiam exuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 3:4)
'Ac ne qua saltem in successore Galbae spes esset accersit ab exilio quem tristitia et avaritia sui simillimum iudicabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장1)
deiecti in terram militum vultus ac plus tristitiae quam paenitentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장4)
atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 3:3)
Anxium demde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 2:1)
Animi autem aegritudo corpus urgebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 12:1)
Itineris continui labore animique aegritudine fatigata inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 23:1)
tandem rege tristitiae causam exigente Euctemon similia iis, quae in consilio dixerat, respondit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 20:2)
Iamque nox adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine adfecerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 26:1)
Quippe insalubrium ciborum noxii suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos, et nec manere sine clade nec progredi poterant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 18:2)
tristitiam simulant et quasi longa ieiunia furtivis noctium cibis protrahunt;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:5)
gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:10)
"abundantiori tristitia absorberetur frater."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION