라틴어 문장 검색

Tunc confestim dedit mihi licentiam equitandi ad illa duo monasteria omnibus bonis referta, et inde ad propria revertendi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:13)
Quod Thucydides, scriptor inclitus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 1:1)
AUCTOR historiae Graecae gravissimus Thucydides, Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert, non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moli untur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 2:1)
Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico verbo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 11:1)
Λίγξε βιόσ, necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 11:2)
Utitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 12:1)
Propterea 'equitare' etiam, quod verbum e vocabulo 'equitis' inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 10:1)
Lucilius adeo, vir adprime linguae Latinae sciens, 'ecum equitare' dicit his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 11:1)
oculis equitare videmus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 11:3)
Ergo oculis equitat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 11:4)
Sed Caesellius Vindex in Conmentariis Lectionum Antiquarum scire quidem se ait, liticines lituo cantare et tubicines tuba;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, II 3:1)
Nos autem in Capitonis Atei Coniectaneis invenimus, siticines appellatos qui apud sitos canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, II 4:1)
Hi fuerunt baro de Sancto Ioanne et unus ex secretariis regis, quos archidux eo honore excepit ut ad missam celebrandam Sancti Audomari profectus medius inter baronem de Sancto Ioanne a dextra et secretarium a sinistra equitaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:8)
Nos autem scimus, si minus sincera fide agere voluissemus, non difficile fuisse nobis, ista quae afferuntur vel ad antiqua saecula ante Graecorum tempora (cum scientiae de natura magis fortasse sed tamen majore cum silentio floruerint, neque in Graecorum tubas et fistulas adhuc incidissent), vel etiam (per partes certe) ad aliquos ex Graecis ipsis referre, atque astipulationem et honorem inde petere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:1)
Ubi enim consilia cuiuspiam evulgata fuerint, adversari veluti tuba excitantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION