라틴어 문장 검색

Nova quippe pax, necdum adsuetae frenis servitutis tumidae gentium inflataeque cervices ab inposito nuper iugo resiliebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 13:1)
ita perfurit acri cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:11)
conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci robore cum in saxi franguntur, mittere signum sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:3)
sin ita sinceris membris ablata profugit, ut nullas partis in corpore liquerit ex se, unde cadavera rancenti iam viscere vermes expirant atque unde animantum copia tanta exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:4)
nec refert quicquam quo victu corpus alatur, dum modo quod capias concoctum didere possis artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:7)
Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, Nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa, Lubrica convolvit sublato pectore terga Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 12:1)
Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae conpositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:1)
cumque a praesentibus quaereretur, cur eum alienae manui et digito, et non huic gestamini deputatis potius insereret, ostendit manum laevam ex vulnere tumidiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 6:2)
quippe videmus in doliolis vitreis aquae plenis et ova globis maioribus et iecuscula fibris tumidioribus et bulbos spiris ingentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 1:4)
Inde moras solvit belli, tumidumque per amnem Signa tulit propere:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:30)
Vicinumque minax invadit Ariminum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:46)
Expulit ancipiti discordes urbe tribunos Victo iure minax iactatis curia Gracchis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:65)
Haec manus, ut vitum post terga relinqueret orbem, Oceani tumidas remo compescuit undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:50)
Tum ne qua futuri Spes saltem trepidas mentes levet, addita fati Peioris manifesta fides, saperique minaces Prodigiis terras implerunt, aethera, pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:3)
venasque minaces Hostili de parte videt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION