라틴어 문장 검색

"Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus pocillator, ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat, Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae sparge- bant balsama, Musae quoque canora personabant, Apollo cantavit ad citharam, Venus suavi musicae superingressa formosa saltavit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:181)
"Sed Charite capulum Tlepolemi propter assistens gladioque fulgenti singulos abigens, ubi fletus uberes et lamentationes varias cunctorum intuetur, Abicite inquit, Importunas lacrimas, abicite luctum meis virtutibus alienum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:93)
Si proelium capessiturus vel latronum factionem persecuturus utiles necne processus sciscitaretur addictam victoriam forti praesagio contendebant, quippe cervices hostium iugo subactum iri ei praedam de rapinis uberrimam fructuosamque captum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:9)
"Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:5)
hinc resultantes uberrimae guttae mensam cruore perspergunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:3)
Sed ubi flos aetatis nuptialem virgini diem flagitabat, nec ignaro marito dotare filiam pro natalibus quibat, quod solum potuit, filio suo tacitum secretum aperuit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:8)
quam quidem laciniam curiosulus ventus satis amanter nunc lasciviens reflabat, ut dimota pateret flos aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhaerens pressule membrorum voluptatem graphice deliniaret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:2)
Iam primum crines uberrimi prolixique et sensim intorti per divina colla passive dispersi molliter defluebant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:5)
quaqua tamen insignis illius pallae perfluebat ambitus, individuo nexu corona totis floribus totisque constructa pomis adhaerebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:2)
"nec tibi natales ac ne dignitas quidem, vel ipsa qua flores usquam doctrina profuit, sed lubrico virentis aetatulae ad serviles delapsus voluptates, curiositatis improsperae sinistrum praemium reportasti."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:3)
Quae res summum peregrinationi meae tribuebat solacium, nec minus etiam victum uberiorem subministrabat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:9)
pontificum flos es et maximus inter eos es.
(ARCHIPOETA, III7)
precor ergo, domine, flos praesentis aevi,
(ARCHIPOETA, V65)
urbs bona, flos urbium, clara, potens pia;
(ARCHIPOETA, IX70)
Pro utilitate namque animae suae, quam a primaevo iuventutis suae flore in omnibus procurare studuit, per omnem hereditariam terram suam semper in decem manentibus unum pauperem, aut indigenam aut peregrinum, cibo, potu et vestimento successoribus suis, usque ad ultimam diem iudicii, post se pascere praecepit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION