라틴어 문장 검색

Repulsus petit denarium;
(세네카, 행복론, Liber II 68:3)
" Quare ergo," inquit, " Zeno vester, cum quingentos denarios cuidam mutuos promisisset et ipse illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus, ne daret, perseveravit credere, quia pro- miserat ?
(세네카, 행복론, Liber IV 184:1)
Quingenti denarii sunt :
(세네카, 행복론, Liber IV 185:7)
non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit.
(세네카, 행복론, Liber V 121:4)
At philosophus noster tres aut quattuor denarios non invita manu domum rettulit subinde concutiens ;
(세네카, 행복론, Liber VII 112:7)
" Deinde per clostrum, qua se commissura laxaverat, quattuor denarios in tabernam inseruit ac misit poenas a se exigens improbae cupiditatis, ne alieno adsuesceret.
(세네카, 행복론, Liber VII 112:11)
Quid si ne propter fiscum quidem, sed pugnum aeris aut imputatum a servo denarium senex sine herede moriturus stomacho dirumpitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 194:1)
Sapiens nullum denarium intra limen suum admittet male intrantem ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 119:1)
Caecus de publico mille denarios accipiat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.1)
Decem adulescentes cum bona comedissent, sortiti sunt, ut cuius nomen exisset ex pacto excaecaretur et ita acciperet mille denarios.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.2)
petit mille denarios.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.5)
Mille denarios nulli respublica dat nisi qui inuitus accipit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.9)
Tolle denarios et eme mihi çucharam.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 11. Quarti sapientis secunda historia: Zuchara. 1:3)
quod si contuleris tuo poetae, mandem perpetuis legenda fastis quaecumque egregiis geris triumphis, nam nunc Musa loquax tacet tributo, quae pro Vergilio Terentioque sextantes legit unciasque fisci, Marsyaeque timet manum ac rudentem, qui Phoebi ex odio vetustiore nunc suspendia vatibus minatur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 10)
vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis - fuere autem mille et sexcenti - denarios nummos quadringenos quinquagenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION