라틴어 문장 검색

Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam urbane dictis, quale est date puero panem, ne ploret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 64:1)
est enim dictum per se urbanum satagere etiamsi nulla subsit alterius verbi similitudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:3)
favorem et urbanum Cicero nova credit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 97:3)
nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quae est nominis pro nomine positio, sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 242:1)
declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:1)
neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis, quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 57:1)
nam M. Tullius, non tantum se debere scholis rhetorum, quantum Academiae spatiis, frequenter ipse testatus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 75:1)
dicet idem graviter, severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique similis, sed ubique par sibi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 237:2)
segnis est urbanus et verna.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:6)
In rhetorum ac philosophorum scholis solitudo est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:6)
cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 22:3)
Obscene, quemadmodum MVRREDIVS rhetor qui dixit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 21:16)
Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem qui primus eques Romanus Romae docuit:
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 5:1)
nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 5:3)
tacitam nescio quam BROCCO cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat adulescentem uideri sibi habere capitalia quaedam uitia;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION