라틴어 문장 검색

Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,ut novi traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur et veteres decidantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 3:3)
et eius administrandae duplex ratio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 1:2)
Rursus circa villam ponuntur μελισσῶνεσ καὶ χηνοτροφεῖα, quin etiam λαγοτροφεῖα studiose administrantur, quae nos similiter appellamus apum cubilia, apiaria, vel nantium volucrum, quae stagnis piscinisque laetantur, aviaria, vel etiam pecudum silvestrium, quae nemoribus clausis custodiuntur, vivaria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 4:1)
et sic administrandum est, ut rursus cum excluduntur pulli, luna crescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 9:5)
Supponendi autem consuetudo tradita est ab iis, qui religiosius haec administrant, eiusmodi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 11:3)
eaque sic administretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:3)
Magni enim aestimabat vetus illa Romuli et Numae rustica progenies, si urbanae vitae comparetur villatica, nulla parte copiarum defici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 2:1)
Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletum maria ipsa Neptunumque clauserunt, ut iam tum avorum memoria circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriosi factum atque dictum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 3:1)
legata non ultra civilem modum, nisi quod populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, <urbanis quingenos,> legionariis aut cohortibus civium Romanorum trecenos nummos viritim dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장4)
Hic rerum urbanarum status erat, cum Pannonicas legiones seditio incessit, nullis novis causis nisi quod mutatus princeps licentiam turbarum et ex civili bello spem praemiorum ostendebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장1)
non obtrectari a se urbanas excubias:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장12)
satis prospectum urbanae servituti:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장5)
simul iuvenem urbano luxu lascivientem melius in castris haberi Tiberius seque tutiorem rebatur utroque filio legiones obtinente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장2)
patris sui legatum atque amicum Pisonem fuisse adiutoremque Germanico datum a se auctore senatu rebus apud Orientem administrandis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장2)
egregium resumendae libertati tempus, si ipsi florentes quam inops Italia, quam inbellis urbana plebes, nihil validum in exercitibus nisi quod externum, cogitarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION