라틴어 문장 검색

is labor urbano militi insolitus contundit animos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장2)
utrimque pudor, utrimque gloria et diversae exhortationes hinc legionum et Germanici exercitus robur, inde urbanae militiae et praetoriarum cohortium decus attollentium;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장8)
interpretabatur quaedam ex orationibus eius contumeliosa in Vitellium et pro se ipso popularia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장3)
quae grata sane et popularia, si a virtutibus proficiscerentur, memoria vitae prioris indecora et vilia accipiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장4)
sedecim praetoriae, quattuor urbanae cohortes scribebantur, quis singula milia inessent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장6)
quamvis indignus, si ita maluerat, urbanae militiae adscribebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장3)
Sido atque Italicus Suebi cum delectis popularium primori in acie versabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장8)
mox tertiadecimanos ad extruendum amphitheatrum relictos, ut sunt procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluserant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장6)
data in auxilium urbana cohors et gladiatores, quibus Iulianus praeerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장6)
esse illi proprium militem cohortium urbanarum, nec defuturas vigilum cohortis, servitia ipsorum, fortunam partium, et omnia prona victoribus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장2)
igitur tamquam omnis res publica in Vespasiani sinum cecidisset, primores senatus et plerique equestris ordinis omnisque miles urbanus et vigiles domum Flavii Sabini complevere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장2)
vulgus urbanum arma cepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장2)
nec opibus (rarum in societate validiorum) attritis viros tantum armaque imperio ministrant, diu Germanicis bellis exerciti, mox aucta per Britanniam gloria, transmissis illuc cohortibus, quas vetere instituto nobilissimi popularium regebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장5)
praefectus alae Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Civili, ne interfectus invidiam apud popularis vel, si retineretur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장12)
Kalendis Ianuariis in senatu, quem Iulius Frontinus praetor urbanus vocaverat, legatis exercitibusque ac regibus laudes gratesque decretae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION