라틴어 문장 검색

Vix autem de vulnere adhuc convalue /f.8vb/ ram, cum ad me eonfluentes clerici tam ab abbate nostro quam a me ipso continuis supplicationibus efflagitabant, quatinus quod hucusque pecunie vel laudis cupiditate egeram, nunc amore Dei operam studio darem, attendens quod mihi fuerat a Domino talentum commissum, ab ipso esse cum usuris exigendum, et qui divitibus maxime hucusque intenderam, pauperibus erudiendis amodo studerem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 3:1)
quod cum usuris utique districtus ille et horrendus Judex quando exigat ignoratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:12)
Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:29)
Cuiuslibet igitur hominis satis est admiranda stultitia, qui pro vilissimis Veneris [amplectendo] terrenis hereditatem amittit aeternam, quam ipse Rex coelestis cunctis hominibus proprio sanguine recuperavit amissam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:9)
O quam mirabile debet cunctis illud sapere bonum, quod viventibus poenam sine intermissione promittit et morientibus cruciatus minatur aeternos, illamque amantibus universis spondet hereditatem, quam in tenebris exterioribus sitam evangelica scriptura demonstrat, ubi scilicet fletus et stridor dentium erit!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 11:2)
Amor enim non solum facit homines coelesti hereditate privari, sed etiam huius saeculi penitus subducit honores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:2)
Sed et licet quandoque proles ex fornicatione sequatur, tamen patri nulla potest afferre solatia, quum ab eius etiam hereditate pellatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:11)
Quum igitur omnia sequantur ex amore nefanda, nullumque inde bonum evenire cognoscatur sed infinitas hominibus procedere poenas, cur, stulte iuvenis, quaeris amare et te Dei gratia et aeterna hereditate privare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:1)
Peior Auariciam comittatur turba clientum, Cura frequens, Vsura uorax turpisque Rapina, Que uigili cura, studiosa mente recenset Qui nummi uenentur opes, quis nummus in archa Pigritat et nullos domine deseruit in usus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:8)
De superbia vero, filia nascitur, quae maternae malignitatis haereditate potitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:1)
qui respondit, non facile se hoc verbum posse adimplere, cum Reymundo mortuo terra sibi in haereditate constituta sit, et eam multis diebus per magna pericula et labores ab hostibus defendisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 16:2)
Honorare ergo debesDominum de tua substantia, et cum usuris melioratam accipies.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:16)
Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:16)
Reddere debes ergo beneficium amico cum usuris si potes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:21)
Ait enim Seneca, "Satis magna est usura pro beneficio memoria."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION