라틴어 문장 검색

felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 13:4)
Secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum, ex parva nubecula subito aere crassato, usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum, Iovianus nomine miles ex caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 12:1)
In hac Adiabena, Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis, Samiramidis mariti, declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum, incitato Marte prostravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 22:1)
Huius originis apud veteres numerus erat exilis, eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 35:1)
Bellatores enim libenter quaesitis dextris propriis utebantur, alia virtutis suae horrea repperisse existimantes, et laeti quod vitae subsidiis affluentes, alimenta servabant, quae navigiis vehebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 15:1)
Hoc autem temperantiae genus crescebat in maius, iuvante parsimonia ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 4:1)
Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 8:1)
Castrensium negotiorum scientiam, plura declarant et nota:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 11:1)
Id nunc agite et si Mesopotamiam videre licuerit, utriusque exercitus consociata suffragia legitimum principem declarabunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 3:3)
Quibus imperator secretiores addiderat litteras, Lucillianum itidem monens, ut quosdam lectos exploratae industriae fideique, duceret secum, adminiculis eorum usurus, pro incidentium captu negotiorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 10:1)
Et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum, cum Ioviano patre declaratus est (ut supra rettulimus) consul.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 17:1)
Eoque (ut expeditius loqueretur), brachium exsertante, obmurmuratio gravis exoritur, concrepantibus centuriis et manipulis cohortiumque omnium plebe urgentium destinate, confestim imperatorem alterum declarari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 3:2)
At in Bithynia Valentinianus princeps (ut praediximus) declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia, quam sibi placentia, secuturus, percunctabatur, quemnam ad imperii consortium oporteret assumi, silentibusque cunctis, Dagalaifus equestris militiae rector, respondit fidentius:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 1:1)
Nondum finita oratione, dictis cum assensu laeto auditis, pro suo quisque loco et animo, milites alius alium anteire festinans, tamquam utilitatis et gaudiorum participes, Gratianum declararunt Augustum, clamorum amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 10:1)
Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperint, osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua , vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum putantes, cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION