라틴어 문장 검색

Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui extra munitiones processerant [quique] pabulandi lignandique aut etiam muniendi gratia quique vallum petierant quaeque ad eam rem opus erant, omnes intra munitiones minutatim modesteque sine tumultu aut terrore se recipere atque in opere consistere.
(카이사르, 아프리카 전기 31:1)
Equitibus autem qui in statione fuerant, praecipit ut usque eo locum optinerent in quo paulo ante constitissent, donec ab hoste telum missum ad se perveniret.
(카이사르, 아프리카 전기 31:2)
Nunc data facultate pro speculatoribus missi ab Scipione ad te cupidissime venimus ut perspiceremus, numquae fossae aut insidiae elephantis ante castra portasque valli factae essent, simulque consilia vestra contra easdem bestias comparationemque pugnae cognosceremus atque eis renuntiaremus.
(카이사르, 아프리카 전기 35:8)
In hoc iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae turres speculaeque singulae perveteres erant collocatae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.
(카이사르, 아프리카 전기 37:8)
' sic extra vallum deducti sunt et cruciabiliter interfecti.
(카이사르, 아프리카 전기 46:3)
Qua ex re Caesar commotus eos quos in stationibus cum longis navibus apud Thapsum custodiae causa in salo esse iusserat, ut suis onerariis longisque navibus praesidio essent, ob neglegentiam ignominiae causa dimittendos ab exercitu gravissimumque in eos edictum proponendum curavit.
(카이사르, 아프리카 전기 46:5)
Dum haec circum Uzittam ab utrisque ducibus administrantur, legiones duae, X et VIIII, ex Sicilia navibus onerariis profectae, cum iam non longe a portu Ruspinae abessent, conspicati naves Caesarianas quae in statione apud Thapsum stabant, veriti ne in adversariorum ut insidiandi gratia ibi commorantium classem inciderent imprudentes, vela in altum dederunt ac diu multumque iactati tandem multis post diebus siti inopiaque confecti ad Caesarem perveniunt.
(카이사르, 아프리카 전기 53:1)
Caesar interim cotidie legiones in campum deducere atque opus facere vallumque et fossam per medium campum ducere adversariorumque excursionibus [iter] officere non intermittit.
(카이사르, 아프리카 전기 61:7)
Cuius adventus inscius Caesar Lucium Cispium cum classe XXVII navium ad Thapsum versus in stationem praesidii gratia commeatus sui mittit itemque Quintum Aquilam cum XIII navibus longis Hadrumetum eadem de causa praemittit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:2)
Postquam diutius in uno loco Scipio commorabatur et tempus diei in otio consumebatur, Caesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui ad oppidum in statione erant, facere impressionem levemque armaturam sagittarios funditoresque eodem submittit.
(카이사르, 아프리카 전기 78:3)
Quo postquam Caesar pervenit et animadvertit aciem pro vallo Scipionis [contra] elephantis dextro sinistroque cornu collocatis, et nihilo minus partem militum castra non ignaviter munire, ipse acie triplici collocata, legione X + secundaque dextro cornu, VIII et VIIII sinistro oppositis, quinque legiones + in quarta acie ad ipsa cornua quinis cohortibus contra bestias collocatis, sagittariis funditoribus in utrisque cornibus dispositis, levique armatura inter equites interiecta, ipse pedibus circum milites concursans virtutesque veteranorum proeliaque superiora commemorans blandeque appellans animos eorum excitabat.
(카이사르, 아프리카 전기 81:1)
Itaque in circumeundo exercitu animadvertit hostes circa vallum trepidare atque ultro citroque pavidos concursare et modo se intra portas recipere, modo inconstanter immoderateque prodire.
(카이사르, 아프리카 전기 82:1)
Quo facto bestiae stridore fundarum, lapidum plumbique + itata + perterritae sese convertere et suos post se frequentes stipatosque proterere et in portas valli semifactas ruere contendunt.
(카이사르, 아프리카 전기 83:3)
Ita celeriter bestiis circumitis legiones vallo hostium sunt potitae, et paucis acriter repugnantibus interfectisque reliqui concitati in castra, unde pridie erant egressi, confugiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 83:5)
Cui de Pompeio cum nuntius esset allatus eo die proficisci, cuius in adventum praesidi causa Caesar complura castella occupasset, partim ubi equitatus, partim ubi pedestres copiae in statione et in excubitu castris praesidio esse possent, hic in adventu Pompei incidit ut matutino tempore nebula esset crassissima.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION