라틴어 문장 검색

quanta vis in re publica temporum sit, quanta varietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 7 2:2)
caret oculis, odiosa caecitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:8)
cum vero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatae natura ipsa cedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:5)
qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:2)
furorem autem esse rati sunt mentis ad omnia caecitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:19)
separatim certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de servitute, de debilitate, de caecitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 81:3)
quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:9)
quid, si idem, quod plerumque fit, paupertatem ignominiam infamiam timet, si debilitatem caecitatem, si denique, quod non singulis hominibus, sed potentibus populis saepe contigit, servitutem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:8)
paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo, debilitas, caecitas, interitus patriae, exilium, servitus denique.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:5)
primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret voluptatibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 111:4)
cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur, quid agitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:3)
Asclepiadem ferunt, non ignobilem Eretricum philosophum, cum quidam quaereret, quid ei caecitas attulisset, respondisse, puero ut uno esset comitatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:3)
ut enim vel summa paupertas tolerabilis sit, si liceat quod quibusdam Graecis cotidie, sic caecitas ferri facile possit, si non desint subsidia valetudinum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:4)
itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poëtae, numquam inducunt deplorantem caecitatem suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 115:2)
finis βούλησισ, voluntas 367 13 Caecitas 35817 453 20456 6 caelum 239 18 247 22 carere 262 2263 7. 22 cautlo, cavere (εὐλάβεια) 367 26 395 21 cerebrum 227 5 229 20 238 7 247 17 χαρά v. ἡδονή χρήσιμοσ 325 13 cogitatio = excogitatio 250 17 commentatio (μελέτη) 255 12 301 27 335 13 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.43)

SEARCH

MENU NAVIGATION