라틴어 문장 검색

Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장48)
et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et honorem, profanis manibus contrectans.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장16)
templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장16)
Quo cognito signum dari iubet et vasa militari more conclamari.
(카이사르, 내란기, 1권 66:2)
His rebus gestis Domitius, sperans Scipionem ad pugnam elici posse, simulavit sese angustiis rei frumentariae adductum castra movere, vasisque militari more conclamatis progressus milia passuum III loco idoneo et occulto omnem exercitum equitatumque collocavit.
(카이사르, 내란기, 3권 38:1)
— Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum vel hysopum vel piperis acetabulum vel scamoniae paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장3)
Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum, Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis, singulorum plenum acetabulum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장2)
cachryos acetabulo, piperis granis XL;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장28)
et in quo est sulpuris P. I, lapidis quem pyriten vocant P. IIII, cumini acetabulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장70)
sesami fricti acetabulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장115)
fuliginis turis acetabulum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장118)
deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장13)
murti aridae contritae acetabulum miscent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장476)
tum in aeneo vaso leniter cocuntur, ne superfluant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장48)
- Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum uel hysopum uel piperis acetabulum uel scamoniae paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION