라틴어 문장 검색

hic oportune in opus suum quae prior vates dixerat transferendo fecit ut sua esse credantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:4)
Mirabilior est celeritas consequentis priorem in cursu pedum apud eundem vatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:1)
Item divinus ille vates res vel paulo vel multo ante transactas oportune ad narrationis suae seriem revocat, ut et historicum stilum vitet non per ordinem digerendo quae gesta sunt, nec tamen praeteritorum nobis notitiam subtrahat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 11:1)
Idem vates Ganymedem non ut Iunonis pellicem a Iove raptum sed Iovialium poculorum ministrum in caelum a dis ascitum refert, velut θεοπρεπῶς.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 10:2)
Sed adfirmo doctissimum vatem etiam in hoc Aeschylum, eminentissimum tragoediarum scriptorem, secutum,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 12:2)
Ego conabor ostendere hunc studiosissimum vatem et de singulis verbis veterum aptissime iudicasse, et inseruisse lecta operi suo verba, quae nobis nova videri facit incuria vetustatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 1:3)
Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem vatem necesse est habeat huius annotationis scientiam promptiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:3)
Vates iste venerabilis varie modo verba modo sensus figurando multum Latinitati leporis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 2:2)
Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat Succinctus trabea.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:3)
Si enim nihil deesse concedimus, restat ut fit lituo et trabea succinctus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:4)
quod est absurdissimum, quippe cum lituus sit virga brevis in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:5)
nec video qualiter lituo possit succinctus videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:6)
Picus Quirinali lituo erat, sicuti dicimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:4)
Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homeri versu:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 6:1)
Λίγξε βιὸς, necesse est ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION