라틴어 문장 검색

fieri hoc autem propter velociorem transactionem motus lucis, quam soni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:5)
rotante terra velocius, aquis tardius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:10)
Ubi enim paritas admittitur, ibi et consilia ineuntur aequabilius et tributa penduntur alacrius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:12)
Item prompta sit ed alacris ad auxilia mittenda sociis suis et foederatis, id quod perpetuum erat apud Romanos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:7)
Mentem enim obnubilant, amicos alienant, et negota interpellant ita ut nec alacriter nec constanter peragi possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:5)
Ambitio choleram refert, quod genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit, nisi obstructionem patiatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:2)
Denique distinguant principes cum iudicio inter ingenia quae sese omnibus negotiis ingerunt et animum promptum seu alacrem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:12)
dialectica et rhetorica pugnacem reddunt ed at contentiones alacrem, Abeunt (ut ait ille) studia in mores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:33)
Quem lupus ut cernit, quod sic sua numina spernit, Ac tam uelocem, solito magis atque ferocem, Conuenit hunc blande:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:6)
Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer corde. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem in foribus palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장9)
tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam,
(불가타 성경, 아모스서, 2장15)
Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장6)
Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장14)
Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장5)
Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non poteris continere eos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION