라틴어 문장 검색

prius de convincendum est ut, cum id coeperit esse pro certo, fiat incerti argumentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 267:4)
non est tam grave argumentum, si fatetur quam si convincitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 268:3)
nam quaedam videntur gravia per se, parricidium, caedes, veneficium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 94:4)
finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 26:1)
In caedis ac veneficii causis frequens est illa divisio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 82:8)
interim autem ex re quaeritur, veneficium fuerit an cruditas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 84:1)
interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse, quia credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 86:1)
an carmina magorum veneficium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 135:4)
mulier veneficii rea est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 242:7)
convincamus huius quoque amentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 16:3)
quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo, sed etiam laudabilem civem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 47:1)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장44)
Cum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit iique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium sumundum."
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장67)
sic ueneficiis corpus induruit, ut saxa reuerberet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION