라틴어 문장 검색

Nec mora, ventus fortis ac vehemens, qualis per annos plurimos non est auditus a nautis, mari incubuit, motum et fervorem intolerabilem reddidit, naves quassavit, funes navium suo impetu attrivit, anchoras a profundo sustulit, procellas sic contra naves ampliavit, ut [0704C] navis in navem discurrens sine remige mutuam dissolutionem pateretur, et sic tota illa congregatio Christianorum cum universa suppellectile misera submersione absorberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:2)
qui enim hesitat, similis est fluctui maris, qui a vento moveturet circumfertur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 41:4)
"Nec ventileste in omnem ventum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:5)
"Seculum enimhoc quasi pons instabilis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:15)
In hoc mundo instabili nihil potest esse stabile.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 235:13)
impuritas luminis,remotio luminis vel a lumine, ventus sive aura, obstaculum lumini appositum, occulatio luminis, et luminis singularitas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 18:4)
Ventum autem et auram, que consueverunt lumen extinguere, a nobis removere debemus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 21:1)
Hoc est superbiam, que vento conparatur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 21:2)
Proverbialiter enim Socratem dicunt saeculares tumultus devitantem etagrestem vitam cupientem nemus incoluisse et tugurii loco dimidium inhabitassedolium, cuius fundum vento opponebat et ymbri et quod erat apertum iocundosoli.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:1)
Saeculum est quasi pons instabilis:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 204:2)
Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:4)
hoc est enim Chananaeus, mobilis sermo, affectus instabilis, et inquieta contentio:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:22)
Non puto hoc ita dictum, ut spiritus nomine ventum accipiamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:3)
Neque enim ventus poterat siccare diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:4)
Alioquin cum mare ventis exagitetur quotidie, exinaniretur profecto.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION