라틴어 문장 검색

caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:2)
ita hominum, non qui claritate nascendi sed qui excellet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 225:7)
etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas et in utracunque lingua, tanquam ad ear demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 12:1)
continget eadem claritas etiam ex accidentibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 133:3)
orationis autem ipsius tanquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:2)
unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 112:2)
sed contingit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce non dissona accipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 226:6)
ita ut lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocalium poscant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 388:2)
atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen et fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 73:1)
at in egressionibus fusa et securae claritatis, in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 211:2)
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:1)
Conditor ille iuris humani non natalibus nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 16:6)
Quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 5:4)
Claritate enim eius quicquid sine illo luceret absconditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION