라틴어 문장 검색

Sed ut oecosystema praeclare suo fungatur munere, necessarii sunt etiam fungi, algae, vermes, parva insecta, reptilia et magna microorganismorum varietas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:2)
Lex hebdomadalis requiei praecipiebat ne opus fieret die septima, “ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena” (Ex 23, 12).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:10)
"praesicca rursus ulcera, dum se cicatrix colligit refrigerati sanguinis, manus resulcans diruet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.49)
usus deinde Horatii consilio, qui in arte poëtica suadet, ne praecipitetur editio nonumque prematur in annum, dabam iis otium, ut, refrigerato inventionis amore, diligentius repetitos tanquam lector perpenderem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 3:1)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 370:1)
et bestiae et vermes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 9:16)
quid est otiosius verme ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:4)
utrum haec aqua sit, quam ex lacu proximo excepero, an ea, quam multa nive clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 3:6)
Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac vermium bonum.
(세네카, 행복론, Liber III 141:5)
te ergo, norma morum, te, columna virtutum, te, si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:3)
et idem, cum molle et candens refrigeretur tinctum frigida, redurescit et restituitur in antiquam proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장13)
) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장15)
contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umorem efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장11)
septentrionales autem gentes infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aeris umore refrigeratae stupentes habent mentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION