라틴어 문장 검색

praecipuum pavorem intulit suspensum et nutans machinamentum, quo repente demisso praeter suorum ora singuli pluresve hostium sublime rapti verso pondere intra castra effundebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장4)
haec ferociter locutus, postquam perstare in perfidia Classicum Tutoremque videt, verso itinere Novaesium concedit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장11)
Romani ad obpugnandum versi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장5)
sed ubi Cerialis cum delecta equitum manu subvenit, versa fortuna;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장4)
prolapsus etiam in egressu nauis uerso ad melius omine:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 59장 1:3)
tunc demum ad paenitentiam uersi reprenso ac retento uehiculo inuidiam quae sibi fieret deprecati sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 9장 1:4)
Mox, cum aedilem eum C. Caesar, succensens curam uerrendis uiis non adhibitam, luto iussisset oppleri congesto per milites in praetextae sinum, non defuerunt qui interpretarentur, quandoque proculcatam desertamque rem p. ciuili aliqua perturbatione in tutelam eius ac uelut in gremium deuenturam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 3:1)
Rursus in ipsum regem misericordia versa illum florem iuventae, illam vim animi, eundem regem et commilitonem divelli a se et abrumpi inmemores sui querebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 9:1)
Ceterum, ut solet fieri, cum ultimi discriminis tempus adventat, in sollicitudinem versa fiducia est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 22:1)
In meridiem versam Arabes spectant - Trogodytis cognomen est - :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 20:2)
In rationem ergo necessitas versa est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 17:1)
"Et, quae antea pro illis erant, in contrarium versa sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:24)
Deinde misericordia in metum versa, qui sequi non poterant, inter mutuos gemitus deserebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 14:1)
Ira igitur in rabiem versa eminentia saxa conplexi, ut ad hostem pervenirent, alius alium levantes conabantur ascendere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 22:1)
itaque res in serium versa est, et imperaverunt sibi, ut crederent illo potissimum modo fuisse delendam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION