라틴어 문장 검색

ne iambus quidem, qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis trochaeus, sed spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e long et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus aut spondeus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 2:1)
nihil enim interest dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne in versu quidem refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 2:4)
Iam paean, quod pluris habeat syllabas quam tris, numerus a quibusdam, non pes habetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 3:2)
Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus longis, brevi, longa, ut est hoc:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 3:5)
Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum simillimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 1:7)
histrio si paulum se movit extra numerum aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur, exploditur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 4:1)
in vita tu, quae omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 4:2)
huic in tabellis tris huius modi versiculos datos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:6)
apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum fere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:2)
dederam hoc amicitiae, dederam etiam versiculis, quos de me composuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 2:2)
Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam rettuli?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 4:1)
Ego non paginas tantum sed versus etiam syllabasque numerabo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 16:2)
Nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tunc denique habent salem et leporem si sunt molliculi et parum pudici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 5:2)
mavult versiculos foro relicto et quaerit quod amet, putatque amari.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 4:4)
Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum vel maxime quod me celandum non putasti, fuisse apud te de versiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque diversitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION