라틴어 문장 검색

Operari terram usu prius est, gratia inferius, quam oves pascere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:8)
Propterea etiam divina dignos habitos gratia, quod nequaquam viderentur indigni quibus talia divinis beneficiis provenirent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:17)
Verum homines quidam praepostero ordine ante sibi ab hominibus opem arcessunt:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 9:5)
Verum sicut ipse receptus a diabolo, exclusus a Christo est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:29)
Verum si justi viri mentem consideres, advertas justitiam solam esse, quae aliis potius nata est, quam sibi;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:7)
Quae nomina significant bonum, et malum, et indifferens, ut et naturae gratia bonitatem habuisse, et malorum tentamenta ei nequaquam defuisse, et indifferentibus, hoc est, velut supellectili virtutum abundasse videatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:2)
alia propter utilitatem, alia delectationis gratia, alia voluptatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:6)
Cum enim adverterit veram animae refusam esse virtutem, tantum ei honoris adtribuit, ut non solum veniam superiorum indulgeat peccatorum, verum etiam gratiam et justificationem impertiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:19)
Verum si altius spectandum putes, caro nostra diversis agitatur et freti modo fluctuat passionibus, quibus huc atque illuc tamquam super undas molestiarum suarum nunc fame, nunc siti, nunc cupiditate, nunc gaudio, nunc dolore jactatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:7)
quia etsi a septembri mense annus videatur incipere, sicut Indictionum praesentium usus ostendit (tunc enim seminum jactus), vere tamen ex quo plenior gratia se incipit demonstrare, ex eo anni origo subducitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:20)
Itaque sicut justitia velut visendi gratia progressa paulisper, ad mentem optimam redire festinat, nec longius discedit a justo;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:1)
ut non solum corpus a servitio dominatricis ignobilis liberaret, verum etiam ea quae erant incorporalia comprehenderet;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:10)
Verbi gratia, si persecutor insistat, ut plus Deum timeas, et perpetua magis supplicia, quam praesentia putes esse vitanda, quae dum times, accendaris ad gloriam, perfidiae iratus et sceleri.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:5)
Altiore autem sensu hoc intelligimus, non solum ab extraneorum insidiis, verum etiam a nostris, hoc est, domesticis cogitationibus nobis cavendum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:1)
Deinde observandum nobis non solum a malitia mentis, verum etiam ab ipsis sermonibus nostris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION