라틴어 문장 검색

aliis id ipsum placebat quod neminem ex praepotentibus, sed Thraseam ad exemplar verae gloriae legisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장11)
quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr2)
tibi fabor enim hoc loco excusat quaestionem futuram, quasi Veneri dolenti quae vera sunt dicat, sed aliter loquatur cunctis praesentibus dis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2613)
haec autem non vere nympha fuit, sed vaticinatrix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3367)
sed nescio quo modo verum est, quod in Andria familiaris meus dicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:1)
Erat hoc quidem verum ex aeternitate, sed causas id efficientis non habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 48:2)
Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem, proprie autem notatum argumentum quod numquam aliter sit certumque declaret, ut fumus ignem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 1:2)
proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior, cuius a me corpus est crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus vero non me deserens sed respectans, in ea profecto loca discessit quo mihi ipsi cernebat esse veniendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 107:8)
etiam (dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula mihi videbatur esse παλινωͺδία. sed valeant recta, vera, honesta consilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 5 2:6)
quam ut maxime inveneris, quod haut scio an non possis, non tu verum testem habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 109:13)
Est igitur causa omnis in opinione, nec vero aegritudinis solum, sed etiam reliquarum omnium perturbationum, quae sunt genere quattuor, partibus plures.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 24:1)
Inundatus hac Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque scire quid acciderit, nec ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide in navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:5)
Confessus est quidem incestum, sed incertum utrum quia verum erat, an quia graviora metuebat si negasset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 5:1)
Sed te victa situ verique effeta senectus, o mater, curis nequiquam exercet et arma regum inter falsa vatem formidine ludit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 19:5)
sed non est haec vera comparatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 230:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION