라틴어 문장 검색

Quod ipsum iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 6:5)
Ima uero spina in coxarum osse desidit, quod transuersum longeque ualentissimum uoluam, uesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:2)
Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:5)
quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 8:5)
eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina leuatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 9:1)
Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa uenero.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 10:1)
Si uero etiam torpor accessit, si mens non constat, si neruorum uel resolutio uel distentio secuta est, uerisimile est etiam cerebri membranam esse uiolatam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:4)
Raro sed aliquando tamen euenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus uero ex ictu uena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moueat, * oculos quibusdam obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:3)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius uelamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:2)
At ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam uelut aculeis pungentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:4)
plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit eo exciso.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 17:7)
At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica, vel renes exulcerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 11:3)
At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem interiores partes dolent, in eadem vesica vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 13:1)
nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urget, calculum sentiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 15:5)
Ex vesica dolenti, si purulenta urina processit, inque ea laeve et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION