라틴어 문장 검색

spectaculorum quidem antiquitas servaretur, quoties praetores ederent, nulla cuiquam civium necessitate certandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장5)
validam quoque et laudatam antiquitatem, quoties fortuna contra daret, saluti consuluisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장4)
quin et dissimulandis rerum externarum curis Nero frumentum plebis vetustate corruptum in Tiberim iecit quo securitatem annonae sustentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장2)
Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, apertis quae vetustas obsaepserat, pergit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장1)
qui pridie insidiarum multo sermone cum Antonio Natale, dein regressus domum testamentum obsignavit, promptum vagina pugionem, de quo supra rettuli, vetustate obtusum increpans asperari saxo et in mucronem ardescere iussit eamque curam liberto Milicho mandavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장2)
neque enim defuit qui diversam quoque partem susciperet, ac multum vexata et inrisa vetustate nostrorum temporum eloquentiam antiquorum ingeniis anteferret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 4:1)
Nam quatenus antiquorum admiratores hunc velut terminum antiquitatis constituere solent, qui usque ad Cassium * * , quem reum faciunt, quem primum adfirmant flexisse ab illa vetere atque directa dicendi via, non infirmitate ingenii nec inscitia litterarum transtulisse se ad aliud dicendi genus contendo, sed iudicio et intellectu.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 1:1)
nec magis perfert in iudiciis tristem et impexam antiquitatem quam si quis in scaena Roscii aut Turpionis Ambivii exprimere gestus velit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 3:2)
sordes autem illae verborum et hians compositio et inconditi sensus redolent antiquitatem;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 4:1)
nam priores eius orationes non carent vitiis antiquitatis:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 3:1)
nec in auctoribus cognoscendis nec in evolvenda antiquitate nec in notitiam vel rerum vel hominum vel temporum satis operae insumitur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 1:2)
Sic quoque quod superest antiquitatis oratoribus forum non emendatae nec usque ad votum compositae civitatis argumentum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 1:1)
quidam, ut in licentia vetustatis, plures deo ortos pluresque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 4:1)
fides antiquitatis religione firmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 1:2)
quod et ipsis vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile parva scuta et enormis gladios gerentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION