라틴어 문장 검색

Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 15장5)
Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 43장1)
Nam Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis fecerant mentionem, datis obsidibus veniunt in deditionem, ceteraeque civitates positae in ultimis Galliae finibus Oceano coniunctae, quae Aremoricae appellantur, auctoritate adductae Carnutum adventu Fabi legionumque imperata sine mora faciunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 32장4)
vexabantur, et cum illis nobilis Sicilia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM32)
aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate vexatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장24)
Frigidus quoque sudor in acuta febre pestifer est, atque in omni morbo vomitus, qui varius et multorum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장35)
Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장36)
Alvus quoque varia pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, viride aliquid, modo diversis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장42)
Idque non in iis tantum, quae pestifera sunt, dico, sed in iis quoque, quae salutaria;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장54)
Ergo numquam in adversa valetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum veratrum nigrum aut atra bile vexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장5)
Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore vexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장2)
Ac ne siti quidem nimia vexandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장21)
non tamen aeque pestiferum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장7)
nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique vexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장78)
7‑12). In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quem ΚΕΦΑΛΑΊΑΝGraeci vocant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION