라틴어 문장 검색

si in Germania, protinus puer tenerum hastile vibraret;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 7:2)
Demens omnibus merito viderer, si cum saxa in munimentum murorum senes feminaeque congererent, cum iuventus intra portas armata signum eruptionis expectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 8:1)
Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 1:2)
Quaedam in nos fixa sunt, quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios perventura nos stringunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 5:5)
sulcata, vibrant aequora et latera increpant dirimuntque canae caerulum spumae mare.
(세네카, 아가멤논 10:10)
Strymonius altas Aquilo contorquet nives Libycusque harenas Auster ac Syrtes agit;
(세네카, 아가멤논 10:26)
sonat adhuc et vibrat in auribus meis :
(세네카, De Providentia, book 1 24:2)
Non erubescit Bacchus effusos tener sparsisse crines nec manu molli levem vibrare thyrsum, cum parum forti gradu auro decorum syrma barbaricum trahit:
(세네카, Hercules Furens 7:9)
sensit ut motus pedum, attollit hirtas angue vibrato comas missumque captat aure subrecta sonum, sentire et umbras solitus, ut propior stetit Iove natus, antro sedit incertus canis leviterque timuit, ecce latratu gravi loca muta terret;
(세네카, Hercules Furens 12:19)
Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta minus est timenda, nulla non melior fera est.
(세네카, Hercules Oetaeus 4:2)
quaenam ista torquens angue vibrato comam temporibus atras squalidis pinnas quatit?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:13)
utrumne serpens squalidum crista caput vibrans an aliquod et mihi ignotum malum?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:32)
nunc Cadmeas inter matres impia maenas comes Ogygio venit laccho, nebride sacra praecincta latus thyrsumque levem vibrante manu, tibi commotae pectora matres fudere comam.
(세네카, 오이디푸스 6:25)
'O Cadmi effera, cruore semper laeta cognato domus, vibrate thyrsos, enthea gnatos manu lacerate potius - maximum Thebis scelus maternus amor est.
(세네카, 오이디푸스 7:46)
tibi vibretur missile telum, tu grave dextra laevaque simul robur lato dirige ferro, tu praecipites clamore feras subsessor ages;
(세네카, 파이드라 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION