라틴어 문장 검색

Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장6)
centies vicies atque octies unitate multiplicata nihil de priore quantitate mutabitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 16:8)
Ille quoque octo transsiliat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 5:9)
Nam si quattuor illis octo velis adiungere et his xvj et his xxxij et deinceps duplos, qui sequuntur, fit in omnibus dupla proportionalitas ex proportionibus duplis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:13)
Sic enim sunt quemadmodum duo ad unum, sic octo ad quattuor, et conversim:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:19)
quemadmodum unus ad duo, sic quattuor ad octo, et permutatim:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:20)
quemadmodum quattuor ad unum, sic octo ad binarium.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:21)
Hi sunt xx Vicies enim xx cccc efficiunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:12)
Nostra praesidia LXXX cohortibus, octo milibus equitum.
(카이사르, 히스파니아 전기 30:3)
At Pharnaces impulsus sive loci felicitate sive auspiciis et religionibus inductus, quibus obtemperasse eum postea audiebamus, sive paucitate nostrorum qui in armis erant comperta, cum more operis cotidiani magnam illam servorum multitudinem quae aggerem portabat militum esse credidisset, sive etiam fiducia veterani exercitus sui, quem bis et vicies in acie conflixisse et vicisse legati eius gloriabantur, simul contemptu exercitus nostri, quem pulsum a se Domitio duce sciebat, inito consilio dimicandi descendere praerupta valle coepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:4)
Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent misit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 21장1)
Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장7)
neque longius milia passuum octo ab hibernis suis afuisse, sed nuntio allato de victoria Caesaris discessisse, adeo ut fugae similis discessus videretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 53장7)
Qua re cognita, cum dies non amplius decem et octo in hibernis esset moratus, legiones XIIII et VI ex hibernis ab Arare educit, quas ibi collocatas explicandae rei frumentariae causa superiore commentario demonstratum est: ita cum duabus legionibus ad persequendos Carnutes proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 5장3)
Tali modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus Caesar, cum victos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum castrorum relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus octo milibus dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum videbat, tamen exercitu traducto progreditur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 21장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION