-
virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit, regione cancri erigens rostrum, ad leonem medioque corpore sustinens craterem ad manumque virginis caudam subiciens.
- (비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장6)
-
| Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat quisquam, et hinc Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malas pungebat, illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat . . . . Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus . . . . Modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit, donec Quartilla balaenaceam tenens virgam alteque succincta iussit infelicibus dari missionem . . . . Uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter duos periturum esse tam horribile secretum.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:1)
-
Ait enim si feminae, quae morte viduatur amantis, licet post biennii metas alium sibi amatorem appetere, multo magis ei debet mulieri licere, quae vivo [et ultra] viduatur amante et quae nullius nuntii vel litterae ab amante transmissae potuit a praefato tempore visitatione gaudere, maxime ubi non deerat copia nuntiorum.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:4)