라틴어 문장 검색

paucis dehinc interiectis diebus mori iubetur, cum iam viduam se et tantum sororem testaretur communisque Germanicos et postremo Agrippinae nomen cieret, qua incolumi infelix quidem matrimonium sed sine exitio pertulisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장2)
ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장5)
cruentamque cervicem eius amplexa servabat sanguinem et vestis respersas, vidua inpexa luctu continuo nec ullis alimentis nisi quae mortem arcerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장6)
At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis, plerumque vilissimus nec cuiquam serio ministerio adcommodatus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 1:1)
et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 3:3)
hi lusus infantium, haec iuvenum aemulatio:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 3:2)
nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 4:1)
et rumoribus nihil silentio transmittentium, quia Vinio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer destinabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장6)
mox universum exercitum occurrere infanti filio iubet, perlatumque et paludamento opertum sinu retinens Germanicum appellavit cinxitque cunctis fortunae principalis insignibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장9)
nulla Lacedaemoni vidua tam est nobilis, quae non ad cenam eat [mercede] condictam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:4)
Infanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam maiorum originis, uel quod regione Thurina recens eo nato pater Octauius aduersus fugitiuos rem prospere gesserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:1)
infans, qui conceptus erat, immaturus est editus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 63장 1:2)
ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnosci alique uetuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 4:1)
infans adhuc, ut scriptum apud C. Drusum extat, repositus uespere in cunas a nutricula loco plano, postera luce non comparuit diuque quaesitus tandem in altissima turri repertus est iacens contra solis exortum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 6:2)
cum Iulia primo concor diter et amore mutuo uixit, mox dissedit et aliquanto grauius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis fili pignore, qui Aquileiae natus infans extinctus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION