라틴어 문장 검색

miserum est aliorum incumbere famae, ne conlapsa ruant subductis tecta columnis, stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII36)
parce et messoribus illis qui saturant urbem circo scaenaeque vacantem;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII49)
saturabat glaebula talis patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat uxor et infantes ludebant quattuor, unus vernula, tres domini;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV57)
unde vidua, quasi valde idua, id est valde divisa:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 17:3)
Sed Verrium Flaccum iuris pontificii peritissimum dicere solitum refert Varro, quia feriis tergere veteres fossas liceret, novas facere ius non esset, ideo magis viduis quam virginibus idoneas esse ferias ad nubendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:5)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
diros Pharsalia campos Impleat, et Poeni saturentur sanguine manes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:4)
Viduo tum primum frigida lecto Atque insueta quies uni, nudumque marito Non haerente latus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:58)
infando saturatas carmine frandes, Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas Addidit, et quidquid mundo dedit ipsa veneni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:27)
Stridula sed multo saturantur tela veneno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:51)
fugit ora senatus, Cuius Thessalicas saturat pars magna volucres:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:35)
Procul horridus Liburnus et querulus cliens, Imperia viduarum procul;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX11)
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino, Sugitur inciso mitulus ore mihi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LX2)
Munera quod senibus viduisque ingentia mittis, Vis te munificum, Gargiliane, vocem?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVI1)
Hinc viduae Cybeles, illinc sacraria Vestae, Inde novum, veterem prospicis inde Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION