라틴어 문장 검색

id est effeminati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2153)
nam eum non iam effeminatum, sed velut meretricem appellat, quod est inimicius non mulierem tantum, sed etiam meretricem vocare, cum, sicut supra dictum est, et alius insectator dicat o vere Phrygiae!
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2166)
quae res faciunt perturbationem animabus, ne possint uti vigore suo et viribus propriis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7146)
videmus enim tale aliquid, ut in lucerna, quae per se clara est et locum, in quo est, sine dubio inluminat, sed si qua re tecta fuerit et inclusa, non perdit splendorem proprium, qui in ea est - remoto namque inpedimento apparet - nec tamen quia inpeditus est eius vigor, ideo etiam corruptus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72436)
simul atque deposuerit corpus, recipit suum vigorem et natura utitur propria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72438)
quin et supremo cum lumine vita reliquit quia, ut diximus, occurrit debere eas statim post corpus depositum redire in suum vigorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7351)
nunc ergo licet dicat fortes esse etiam senes, bona tamen usus est temperatione, ut diceret nihil animorum vigori derogare temporis vetustatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6083)
alii mitras meretricum esse voluerunt, quod hic tamquam effeminatis obicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6138)
"Spiritus sunt insinceri, vagi, a caelesti vigore terrenis labibus et cupiditatibus degravati."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:18)
fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum vetant in dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:3)
effeminarunt autem eum Iunonique tribuerunt, quod nihil est eo mollius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:2)
Quibus in rebus duo maxime sunt fugienda, ne quid effeminatum aut molle et ne quid durum aut rusticum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:1)
postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 1:6)
nam nunc quidem cogitationibus mollissimis effeminamur, ut, si ante mors adventet quam Chaldaeorum promissa consecuti sumus, spoliati magnis quibusdam bonis, inlusi destitutique videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 94:3)
opinio est enim quaedam effeminata ac levis - nec in dolore magis quam eadem in voluptate - , qua cum liquescimus fluimusque mollitia, apis aculeum sine clamore ferre non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION