라틴어 문장 검색

Iam scelerum superata cohors in regna silenter Arma refert, et se uictam miratur, et illud Quod patitur uix esse putat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:1)
Spes uincitur ubere fructu, Gratis poma parit arbor, uitisque racemos, Et sine se natas miratur pampinus uuas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:9)
[0455D] Qui prius auctorum solvendo sophismata vicit, Vincitur hoc monstro, caetera monstra domans.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:18)
[0460D] Heu, quam praecipiti passu ruinam Virtus sub vitio victa laborat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:1)
nummus vincit, nummus mundum regit, nummus imperat universis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:19)
Si quos habendi fervor inebriat, Exire cogant, mente pecuniam, Mentis triumphum sentiat ambitus, Victi premantur colla Cupidinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:8)
Quorum plurima pars, quae prae angusto aditu per portam velociter effugere nequiverant, ante ipsam januam in ore gladii ceciderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:14)
Qui videntes, ab eis se nequaquam posse effugere, subito Gallorum turmas incurrerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:10)
Quibus Baldewinus [0417D] e ponte resistere nullam habens copiam, sagittas illorum effugere properavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:5)
Verum Turcopoli et milites imperatoris indignantes se victos, et bello fugitivos, iterato crebrius a portis eruperunt, ad lacessendum et expugnandum exercitum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:12)
Hoc comperto et investigato, et visa Christianorum victoria et Turcorum caede cruentissima, captivus ille, quem praediximus, diffisus vitae, et Christianitatis jugum effugere cogitans, quadam die visa opportunitate clarissima et custodiae negligentia, facilis saltu pedis, vallum murorum urbis transvolat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:6)
Sed hujus grandinis tempestate cito transmissa, fidelium turmae, tela manu retinentes, illorum globos attenuant et mortificant, victosque tandem cogunt in diffugium per devia viarum et abrupta montium, quorum semitas notas habebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:12)
Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:11)
Qui si a nobis, Deo opitulante, victi fuerint, superbia vestra et jactantia poenas non evadet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:9)
cujus moenia adeo admirantur fortissima, ut nullis vinci humanis viribus, nisi Deo annuente, credatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION