라틴어 문장 검색

sane et ad vindemiam feriae iudiciariam curam relaxaverant.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 3:2)
"Ecce arbusta frugifera, ecce iam seges cana, iam temulenta vindemia imbri corrumpitur, grandine caeditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:22)
Qua re cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 44:1)
Licet hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:1)
quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:6)
nunc autem ita disserunt, sic se dicere omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:5)
positum est algente catino durum olus et populi cribro decussa farina:
(페르시우스, 풍자, satire 365)
solis natalibus est qui tinguat olus siccum muria vafer in calice empta, ipse sacrum inrorans patinae piper;
(페르시우스, 풍자, satire 611)
Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina habitant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:1)
Itaque quocunque ieram, eodem revertebar, done et cursu fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quandam, quae agreste holus vendebat, et Rogo inquam mater, numquid scis ubi ego habitem?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 6:5)
in sagittario strabones, qui holera spectant, lardum tollunt;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:27)
Et inter initia malam parram pilavit, sed recorrexit costas illius prima vindemia:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:12)
Iam qua diductos potat levis area fontes, Corycium milli surgit olus maluaeque supinae et non sollicitos missura papavera somnos.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:3)
Vile holus et duris haerentia mora rubetis pungentis stomachi composuere famem.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:2)
Vendideram vindemias certatim negotiatoribus ementibus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION