라틴어 문장 검색

Diues lactis ac mellis insula, nec uinearum expers, piscium uolucrumque, sed et ceruorum caprearumque uenatu insignis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 4:6)
Cassius Pometiam primo vi, deinde vineis aliisque operibus oppugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 179:2)
quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 52:1)
itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas praevertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:2)
Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere ac vineis demum iniunctis muro cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 476:1)
adversus eum vineas agere instituit, per quas aries moenibus admoveri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 65:2)
sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 66:1)
ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin opera ac vineae desererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 70:1)
Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 99:1)
in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse, et in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 660:1)
propugnacula adversus vineas statuere, transversis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire, pudor etiam Hannibalem ab incepto avertit, castrisque communitis ac praesidio modico inposito, ne omissa res videretur, in hiberna Capuam concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 234:1)
Romanus testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 535:2)
thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 33:1)
postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 204:1)
segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et pluteis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 207:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION