라틴어 문장 검색

"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)
neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae Martis, ad haec animum signa referre potes, laurea, flaminibus quae toto perstitit anno, tollitur, et frondes sunt in honore novae, ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권74)
in medio gramen, muscoque adoperta virenti manabat saxo vena perennis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권165)
vinosior aetas haec est et gravidae munera vitis amat, cur hedera cincta est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권499)
hedera est gratissima Baccho:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권500)
tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, prima sui coepit Calliopea chori:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권43)
summa virent pinu, cetera quercus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권235)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto, nusquam recta acies, livent rubigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:8)
Et tandem Tritonida conspicit arcem ingeniis opibusque et festa pace virentem, vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:2)
Impediunt hederae remos nexuque recurvo serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:57)
stagni tamen ultima vivo caespite cinguntur semperque virentibus herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:9)
utve solent hederae longos intexere truncos, utque sub aequoribus deprensum polypus hostem continet, ex omni dimissis parte flagellis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:17)
redolent murraeque crocique, resque fide maior, coepere virescere telae inque hederae faciem pendens frondescere vestis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:3)
Surgit et inmissos hedera conlecta capillos Calliope querulas praetemptat pollice chordas, atque haec percussis subiungit carmina nervis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION