라틴어 문장 검색

Ergo pecus tutoris egens in uiscera mergit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:7)
nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:
(아풀레이우스, 변명 6:2)
misi, ut petisti, tibi munditias dentium, nitelas oris ex Arabicis frugibus, tenuem, candificum, nobilem puluisculum, complanatorem tumidulae gingiuulae, conuerritorem pridianae reliquiae, ne qua uisatur tetra labes sordium, restrictis forte si labellis riseris.
(아풀레이우스, 변명 6:4)
"dentem atque russam pumicare gingiuam."
(아풀레이우스, 변명 6:7)
omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur.
(아풀레이우스, 변명 7:4)
uel, si id non negat, contendat maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam.
(아풀레이우스, 변명 8:2)
plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo obteruerit, neque saltem communi aqua perluat:
(아풀레이우스, 변명 8:3)
belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque, ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet.
(아풀레이우스, 변명 8:8)
nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso, multae hirudines dentibus implectuntur;
(아풀레이우스, 변명 8:9)
sequens causa morborum inest in eorum uitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt.
(아풀레이우스, 변명 47:4)
mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur.
(아풀레이우스, 변명 67:3)
silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur.
(아풀레이우스, 변명 83:10)
"dentes splendidas:"
(아풀레이우스, 변명 101:7)
risere Musae, cum audirent hoc genus crimina sapienti exoptanda Apollini obiectata, et tibicinem illum certamine superatum uelut ursum bipedem corio exsecto nudis et laceris uisceribus reliquerunt.
(아풀레이우스, 플로리다 3:22)
tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupator et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere uerbaque, quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION