라틴어 문장 검색

dicimus autem et 'unanimus' et 'unanimis', sicut 'inermus' et 'inermis'. male sana non plene sana, amore vitiata;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 82)
annus enim secundum Aegyptios indicabatur ante inventas litteras picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 859)
Phlegyas autem, Ixionis pater, habuit Coronidem filiam, quam Apollo vitiavit, unde suscepit Aesculapium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6185)
huius filius vitiavit nobilissimam matronam Lucretiam, quod illa dolens se interemit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8187)
inachus acrisivsque patres Danae, Acrisii regis Argivorum filia, postquam est a Iove vitiata, pater eam intra arcam inclusam praecipitavit in mare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3721)
. hic autem mons Palatinus secundum Vergilium a Pallante, avo Euandri, est dictus, secundum Varronem et alios a filia Euandri Pallantia, ab Hercule vitiata et postea illic sepulta, vel certe a Pallante eius filio illic sepulto inmaturae aetatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 516)
strinxit pietatis imago praestrinxit, momordit, admonuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2921)
quod cum Aegyptum momordisset, veritus, ne Danaus de filiabus per generos et nepotes auxilia conquireret, fraude concepta, filiis suis quinquaginta fratris filias in matrimonium postulavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4977)
hic venator inmensi corporis fuit, qui quodam tempore susceptus a rege Oenopione, cum vellet eius filiam vitiare, ille iratus opem Liberi patris, cuius erat filius, inploravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7632)
semel ore momordit 'semel' cito, confestim, id est qui tota mortis celeritate consumptus est, quasi nihil ultra passurus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4181)
vulnerati autem solent vel terram vel arma mordere, ne dolorem eorum indicet gemitus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4182)
mitia matura, quae non remordent cum mordentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 801)
nam per synaeresin dictum est, sicut supra "furtumque Promethei" pro 'Promethei+'. Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Atheniensibus tulisset auxilium ac Pan- dionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem suam videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit, inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam per- isse naufragio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 782)
nullum enim habet latinitas nomen animalis, quod neutri sit generis, sicut graece το` κῆτοσ και` τα` κήτη, licet et Horatius dixerit "ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini" et Iuvenalis "grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2078)
vitiantur enim intrinsecus se moventibus pullis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1517)

SEARCH

MENU NAVIGATION