라틴어 문장 검색

Id autem cum sit verisimile, tum etiam verum esse nos docuit experimentum, cum et in Ardeatino agro, quem multis temporibus ipsi ante possedimus, et in Carseolano itemque in Albano generis Aminei vites notatas habuerimus, numero quidem perpaucas, verum ita fertiles ut in iugo singulae tenuis urnas praeberent, in pergulis autem singulae denas amphoras peraequarent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 2:1)
Ceterum cum fecunditas vitis comprobata est, celerrime insitionibus ad maximam numerum perducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 6:1)
Eius rei testimonium tu praecipue, Silvine,perhibere nobis potes, cum pulchre memineris, a me duo iugera vinearum intra tempus biennii ex una praecoque vite, quam in Ceretano tuo possides, insitione facta consummata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 6:2)
Quemnam igitur existimas vitium numerum intra tantundem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 7:1)
tantum rettulerit,ut in transferendis seminibus similem statum caeli locique et ipsius vitis habitum observemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 7:3)
quoniam cum omne vitis genus tum maxime praedictum naturaliter laetatur tepore potius quam frigore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 8:3)
Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores crediderunt,4 extrema pars eius,5 quod caput vitis appellant, id est, ultimum et productissimum flagellum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 1:1)
Unde etiam materiae vehementissimae reperiuntur aut in capite vitis aut in crure vicino radicibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 2:3)
sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 4:2)
Nam si fetu vacua sint, quamvis laudabilem partem vitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 5:2)
Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt quotuvas sarmentum habuerit, dum et ex vite fertili legatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium vocant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 5:3)
Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:1)
Nam si necessitas facere cogit, prius quidquid est residuae vitis exstirpari debet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 4:1)
eumque pulcherrime radices vitium per aestatem refrigerare, sucumque retinere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:2)
Cretosa humus utilis habetur viti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION