라틴어 문장 검색

quin ilia etiam pars tertia, quae laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti pravique versatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 68:2)
uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 10:5)
Et quamvis forsitan non erimus mortui, ero tamen nota rea marito ob amici et pueri absconsionem et ob hoc ab omnibus vituperata mortalibus, tam viris quam mulieribus.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:18)
"si redarguimur, debita luamus supplicia convicti;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 13:23)
ad haec ille confusus inrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem, sed ad cuncta convictum cum redarguerem, verecundiae iunxit comites lacrimas ita profluas ubertimque manantes, ut secuturae correctioni fidem fecerint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:3)
Ita utrumque ex alterutro redarguimus, et ignorare illos, dum oderunt, et iniuste odisse, dum ignorant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 5:3)
Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt eo quod ignorant inrumpunt, cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare quam manifesta de occultis praedamnare.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:1)
industriam faciendi simul et docendi mandata caelestia, solertiam lectionis et uigiliarum, auctoritatem sacerdote dignam, redarguendi superbos ac potentes, pariter et infirmos consolandi, ac pauperes recreandi uel defendendi clementiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:15)
neque satis constabat animis tam audax iter consulis laudarent vituperarentne;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 650:2)
Tun, trium litterarum homo, me vituperas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 478)
Cur omen mihi vituperat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6175)
Tun meam Venerem vituperas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 384)
qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur, eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 220)
Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit, quique eos vituperet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1149)
'Dinocrates', inquit, 'attendo egregiam formae compositionem et ea delector, sed animadverto, si qui deduxerit eo loci coloniam, fore ut iudicium eius vituperetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말13)

SEARCH

MENU NAVIGATION