라틴어 문장 검색

Quid enim est quod haec vita delectet, plena aerumnarum et sollicitudinum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:1)
et se ab his molestiis separare contendant, renuntient voluptatibus suis atque luxuriae, fugiant flammas libidinum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:2)
Imitatur et ille mortem qui se voluptatibus exuit, et aeternis delectationibus attollit, atque ablevat, et in illo coelesti habitaculo locat, in quo Paulus cum adhuc viveret, conversabatur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:1)
ante escam gemitus, inter cibos fletus, lacrymae, dolores, timores, sollicitudines, nulla requies a perturbationibus, nulla a laboribus reclinatio, irae et indignationis motus horridior.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:23)
Voluptates saeculi, escae quaedam sunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:4)
Dum voluptatem quaeris, laqueos incurris.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:6)
Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:26)
eo quod ordinem vivendi atque usum non in terrenis voluptatibus, sed in verbi agnitione posuisset.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:11)
Denique peccati reus Adam de paradiso dimissus est voluptatis, ut operaretur terram.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:10)
quarum altera virtutis, altera voluptatis imago est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 1:3)
Una earum nobis suavitati et amori est, blanda conciliatrix gratiae, quae vocatur voluptas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:12)
Nam quid tam meretricium, quam saecularis voluptas quae a fenestra domus suae intrat, oculis prima tentamenta praeludens;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:14)
Haec omnia relinquuntur, nihil secum quis feret, nisi quod corporis voluptate perceperit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:50)
Sollicitato a voluptate virtus saniora consulit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 1:1)
Mala sunt voluptatis vincula.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION