라틴어 문장 검색

Illi obstipuere silentes conversique oculos inter se atque ora tenebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 4:16)
" Obstipuit varia confusus imagine rerum Turnus et obtutu tacito stetit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:13)
His actis aliud genitor secum ipse volutat Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:1)
MoerisId quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, si valeam meminisse;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS26)
Inter quas curam Clymene narrabat inanem Vulcani Martisque dolos et dulcia furta, aque Chao densos divum numerabat amores carmine quo captae dum fusis mollia pensa devolvunt, iterum maternas impulit aures luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes obstipuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:3)
Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed sensim recedet in tutum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:4)
Haec in animo voluta, quae saepe audisti, saepe dixisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 15:1)
quid illic, ubi in se volutatur et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos, a quibus excitatus est, recidit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 2:3)
si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia volutatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:2)
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:4)
Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 8:3)
Tunc animus noster habebit, quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris, in quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum, quem occupavit sorte nascendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 12:1)
inquis, " non satius est vel sic iacere quam in istis officiorum verticibus volutari ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 3:2)
Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:9)
de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION