라틴어 문장 검색

Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 14:1)
Hinc atque hinc glomerantur Oreades, — et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 16:4)
non qui per saxa volutus Purior electro campum petit amnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:2)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Inpositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 19:1)
Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi Pulverulenta fuga glomerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:1)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Inpositi dorso, atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos, cur Virgilius equi officium equiti dederit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 8:2)
Nam insultare solo et glomerare gressus equi constat esse, non equitis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 8:3)
— atque equitem docuere sub armis, id est, docuerunt equum portantem hominem Insultare solo et gressus glomerare superbos
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 12:2)
Dum terra fretum, terramque levabit Aer, et longi volvent Titana labores, Noxque diem coelo totidem per signa sequetur, Nulla fides regni sociis, omnisque potestas Impatiens consortis erit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:37)
Ut notae fulsere aquilae Romanaque signa, Et celsus medio conspectus in agmine Caesar, Diriguere metu, gelidus pavor occupat artus, Et tacito mutos volvunt in pectore questus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:52)
Utque ducem varias volventem pectore curas Conspexit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:68)
Invenit insomni volventem publica cura Fata virum casusque Urbis, cunctisque timentem, Securumque sui;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:3)
Melius tranquilla sine armis Otia solus ages, sicut coelestia semper Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:25)
duri populus nunc cultor Amani, Armeniusque tenens volventem saxa Niphaten:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:38)
Nec viribus uti Alcides primo voluit certamine totis, Exhausitque virum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION