라틴어 문장 검색

Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:3)
Altera vero die clarescente, [0631C] Jerusalem cum omnibus peregrinis profectus est, pacifice et potenter omnia disponens, et peregrinis ad adorandum Christum et vota sua reddenda in Jerusalem templum Dominici sepulcri aperiri jubens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:2)
Perducti vero peregrini et novi advenae Christi, illic in templo Dominici sepulcri vota sua Domino reddentes, cum gaudio magno sinc aliquo obstaculo Joppen reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 4:2)
Ubi Genuensibus, qui in eodem voto Jerusalem eundi conspiraverant, assumptis, et mutua fide firmatis sibi, octoginta vero galeidis eorum sibi associatis, ad Amiroth, civitatem imperatoris Graecorum, navigio pervenit, ubi escas et vitae necessaria vi undique conferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 6:2)
Baldewinus rex votis regis Magni et suorum primatum cum [0689B] omni benevolentia satisfecit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 60:4)
Hoc itaque pacto utrinque sub fide data accepto et firmato, Tyrii cives quemdam Reinfridum nomine, virum Christianum et illustrem militem regis, mille byzantiorum praemio promisso et dato convenerunt, quatenus ejus conductu in Damascum sarcinas thesaurorum suorum pacifice transferrent, et sine impedimento cum camelis et vehiculis repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 6:1)
His jam nuptiis finitis, et rege Jerusalem cum sponsa sua ascendere disponente, Rotgerus in Antiochiam, benigne a rege commendatus, viam insistere disposuit, cui nova regina mille marcas argenti cum ostris pretiosis, cum byzantiis quingentis, cum mulis et equis egregiis dono contulit, praeter gregarios milites, qui a longinquo regi ad opem confluxerunt, [0703D] quibus non modica praemia auri et argenti pariter collata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:9)
Sic ergo nec sine te nec tecum vivere possum Et videor voti nescius esse mei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 79:5)
Et alibi idem dixit, Desperare nocet, votum labor inprobus implet Arsque vigil magnas sepe ministrat opes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:8)
Acquirit gemitus præmia nulla tuus, Temperet ergo tuum modus et prudentia fletum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:2)
Ut graviter doleat, non pertinet ad sapientem, Cum dolor ad dominum præmia nulla ferat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:5)
Quoties inimicus cordi nostro conatur inserere, quo nos reflectat a sanctitatis proposito et piis votis!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:2)
ut dicerent animas hominum pariter ac bestiarum esse communes, earumque summum praemium, si magnorum philosophorum animae in apes aut luscinias demigrarent;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:9)
Tu enim via es, veritas, vita, possibilitas, fides, praemium.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:3)
Non dormientibus, neque otiantibus, sed vigilantibus et laborantibus pollicentur praemia:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION