라틴어 문장 검색

His reor ulcisci facti discrimina prisci".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:13)
Nam, quoniam prisci facti putat hunc reminisci Et meminit, quantae fidei sibi per nemus ante In sua uota fere, quas iuuerat, ultro fuere, Auxiliatorem sibi credidit hunc meliorem;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:12)
Cui caput atque pedes cum pelle relinquere debes Et uires priscas reparandas sic fore discas".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:18)
Respondisse datur, quod bestia uulgo uocatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:2)
Inter omnes priscae auctoritatis viros, qui Pythagora duce puriore mentis ratione viguerunt, constare manifestum est, haude quemquam in philosophiae disciplinis ad cumulum perfectionis evadere, nisi cui talis prudentiae nobilitas quodam quasi quadruvio vestigatur, quod recte intuentis sollertiam non latebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:1)
Sed id non vulgo neque confuse.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 2:1)
De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:12)
In mores tempora priscos!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 24:1)
O doca doca, murioisi de broton Ouden gegosi bioton ogkosas megan Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:3)
— Uisne igitur, inquit, paulisper uulgi sermonibus accedamus ne nimium uelut ab humanitatis usu recessisse uideamur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:13)
nec satis sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent uti atque ante consuessent, vulgoque inter se conferebant et degustando quantum inter se differrent aquae cognoscebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:5)
Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgo procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
(카이사르, 내란기, 1권 74:1)
quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 20장3)
Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 14장4)
Datur petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 15장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION