라틴어 문장 검색

Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat nec illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones adfines eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 6:3)
Sed nec Tuscia iam tunc atque Campania de Christianis querebantur, cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 7:2)
Eundem igitur nunc quoque scire debet iratum quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 11:2)
Et tamen si pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo Christianos a deo orbis accepit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 13:1)
Sin vero ab eis quos colitis omnia vobis mala eveniunt nostri causa, quid colere perseverans tam ingratos, tam iniustos, qui magis vos in dolore Christianorum iuvare et adserere debuerant 1?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 5:4)
Si Arabiae queruntur, sciant Sabaei pluris et carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 6:6)
Sed cetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur quantum vectigalibus pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, facile ratio haberi possit, unius speciei querela conpensata pro commodo ceterarum rationum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:5)
Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 43장 1:1)
quis illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lavantium praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:3)
aut cum Christiani suo titulo offeruntur, quis ex illis etiam talis quales tot nocentes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:4)
Constitimus, ut opinor, adversus omnium criminum intentationem, quae Christianorum sanguinem flagitat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 1:1)
Philosophi enim non Christiani cognominantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 4:3)
Quam inlusores et corruptores inimice 2 philosophi adfectant veritatem et adfectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 7:1)
Deum quilibet opifex Christianus et invenit et ostendit et exinde totum quod in deum quaeritur re quoque adsignat;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 9:1)
Sexum nec femineum mutat Christianus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION