라틴어 문장 검색

Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장55)
Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장60)
Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장63)
Et fugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Matthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae exercitus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장70)
Et vidit Ionathas quia tem pus eum adiuvat; et elegit vi ros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장1)
Et abierunt Romam et intraverunt curiam et dixerunt: "Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos renovare amicitiam et societatem secundum pristinum".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장3)
Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장24)
Et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo et extendere in eum manus timuit
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장42)
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장43)
Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장45)
Et credidit ei et fecit, sicut dixit, et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장46)
Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilaeam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Ionathae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장49)
Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum copiosum, ut veniret in terram Iudae et attereret eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장1)
Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum magnum in Ioppen et, eiectis his, qui erant in ea, remansit illic in ea.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장11)
Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iudae, et Ionathas cum eo in custodia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION