라틴어 문장 검색

quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta certatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:4)
sed - saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia - querebatur quod omnibus in rebus homines diligentiores essent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:1)
accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:1)
hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:5)
Quorum memoria et recordatio in maximis nostris gravissimisque curis iucunda sane fuit, cum in eam nuper ex sermone quodam incidissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 4:2)
Quem ego sermonem cum ad Brutum tuum vel nostrum potius detulissem, magno opere hic audire se velle dixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 3:5)
Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 4:4)
scio, inquit, ab isto initio tractum esse sermonem teque Bruti dolentem vicem quasi deflevisse iu- diciorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장1)
Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 3:3)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:3)
Antiquior est huius sermo et quaedam horridiora verba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 4:7)
haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 1:1)
atque et acri ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:1)
Fuit igitur in Catulo sermo Latinus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION